monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 77, 8
Verum quod coepimus, prosequamur. Quaerentibus nobis dignum tantae feminae habitaculum, cum illa ita solitudinem cuperet, ut diversorio Mariae carere nollet: ecce subito discurrentibus nuntiis, Oriens totus intremuit , ab ultima Moeotide inter glacialem Tanain, et Massagetarum immanes populos, ubi Caucasi rupibus feras gentes Alexandri claustra cohibent, erupisse Hunnorum examina, quae pernicibus equis huc illucque volitantia, caedis pariter, ac terroris cuncta complerent. Aberat tunc Romanus exercitus, et bellis civilibus in Italia tenebatur. Hanc gentem Herodotus refert, sub Dario, rege Medorum, viginti annis Orientem tenuisse captivum, et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annum exegisse vectigal. Avertat Iesus ab orbe Romano tales ultra bestias. Insperati ubique aderant, et famam celeritate vincentes, non religioni, non dignitatibus, non aetati parcebant, non vagientis miserabantur infantiae. Cogebantur mori, qui nondum vivere coeperant; et nescientes malum suum, inter hostium manus ac tela ridebant. Consonus inter omnes rumor, petere eos Ierosolymam, et ob nimiam auri cupiditatem ad hanc urbem percurrere Muri neglecti pacis incuria, sarciebantur. Antiochia obsidebatur. Tyrus se volens a terra abrumpere, insulam quaerebat antiquam. Tunc et nos compulsi sumus parare naves, es se in littore, adventum hostium praecavere, et saevientibus ventis, magis barbaros metuere, quam naufragium; non tam propriae saluti, quam Virginum castimoniae providentes. Erat illo tempore quaedam apud nos dissensio, et barbarorum pugnam domestica bella superabant. Nos in Oriente tenuerunt iam fixae sedes, et inveteratum sanctorum Locorum desiderium. Illa, quae tota in sarcinis erat, et in omni urbe peregrina, reversa est ad patriam, ut ibi pauper viveret, ubi dives fuerat; manens in alieno, quae multos prius hospites habuit: et (ne sermonem longius protraham) in conspectu Romanae urbis pauperibus erogaret, quod, illa teste, vendiderat.